AUCUPIUM

AUCUPIUM
AUCUPIUM
venationis est genus, quod circa volatilia occupatur: estque vel vile vel nobile. Illud, cum aves illectae superfusis retibus includuntur, aut virgis vilcatis detinentur: quod proin, utpote sordidum et illiberalis otii negotium, Platonis legibus prohibitum est. Et huci illicio Accipiter suo primitus famulabatur. Unde Martilal. l. 14. Epigr. 216.
Praedo fuit volucrum, famulus nunc Aucupis idem
Decipit et captas non sibi maeret aves.
Nempe usi tum Accipitre sunt, non ut praedatrice, quae ars tum necdum obtinuit apud Romanos; sed ut aves alliceret: quae illectae vel virgis adhaerebant viscatis, vel, reti superfusô, avolare nequibant. Cuiusmodi Aucupio scite Plautus quaestum compara meretricium, Asinar. Act. 1. sc. 3. v. 68.
Esca est meretrix, lectus illix, ast amatores aves.
Eodem refer, illud Aucupii genus, quod fit noctuâ emissâ, vel retibus appositâ: quippe eam de die circum volant avium ceterae, ut tum optima sit occasio vel viscô vel laqueis vel aliter eas capiendi. Meminit Aristoteles de Animal. l. 9. c. 1. et Aelian. de Ammal. l. 1. c. 29. Vide quoque Chrysostomum Orat. de prima Dei cognit. et infra voce Noctua: item ubi de Columba allectatrice, et Perdice venatore. Istud, nempe nobilius Aucupii genus, fit dimissô accipitre aliâve ave praedatrice, quae dein in alitum alias involet et Aucupi deferat captas. Haec ars sero cognita est a Graecis et Romanis, sed iis, quos hi Barbaros vocabant, fuit pervetusta. In Thracia enim haec ars Accipitraria iam aevô obtinuit Aristotelis, ut liquet ex l. 9. de Ammal. c. 36. et l. περί θαυμασίων ἀκουσμ. Ac de eodem sic Plin.
l. 10. c. 8. In Thraciae parte, super Amphipolim, homines atque accipitres, societate quâdam aucupantur. Hi ex silvis et arundinetis excitant aves; illi supervolantes deprimunt. Rursus captas dividunt cum its. Imo de Indis non absimilia Ctesias apud Aelian. de Animal. l. 4. c. 26. Etiam in excerptis Ctesiae haec apud Photium verba habes, cod. 72. Λκγωοὺς δὲ καὶ ἀλώπεκας θηρεύουσιν, οὐ τοῖς κυσὶν, ἀλλὰ κόραξι καὶ ἰκτῖσι καὶ κορώναις καὶ ἀετοῖς, Lepores et vulpes, non canibus, sed corvis, milvis, cornicibus et aquilis venatur. Ex Romanis meminit primus Iul. Firmicus l. 5. c. 7. et 8. Unde tamen nihil colligas aliud, quam Romanis, aetate iam Constantini M. fuisle in usu. Meminit quoque Sidonius Apollin. Panegye. ad Aug. Avit. Nempe, imperantibus in Oriente Theodosiô Iuniore Marcianô ac deinceps. Sed diu postea vix in Occidente notus is mos fuit. Unde est, quod in Italiam eum primus intulisle dicitur, sive Fridericus Barbarossa, ut est apud Leandrum in Italia, in Campan. descr. sive Henricus VI. ut traditum Collenutio Histor. Neapol. l 4. Antiquissimus vero omnium, qui Artem scriptô signârit, est Demetrius Constantinopolt. quem de Graeco Latine reddidit P. Gillius. Est vero et corvorum in hoc Aucupio usus: quos primus in venando adhibuisse dicitur Ludovicus Galliarum Rex teste Ulysse Aldrovandô Ornithol. l. 12. c. 1. Sed nec hoc venationis genus fuisle Veteribus ignotum, praeter ca, quae e Ctesia attulimus, docet Plin. l. 10. c. 43. Nec non et recens fama Crateri Monocerotis cognomine, in Erizena (al. Troezena) regione Asiae, corvorum operâ venantis, eo quod devehebat in silvas eos considentes corniculis humerisque: illi vestigabant agebantque, eo perductâ consuetudine, ut exeuntem sic comitarentur et seri. Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 97. et supra in voce Accipiter, ac infra in Protohieracarius, it Sacer. et Sahinus. Addam ex eodem de Philosoph. c. 7. §. 18. Leonem Philosophum Imperator. Basilii Macedonis fil. qui coepit imperare A. C. 886. librum de Aucupio reliquisle: qui MS. fuit in Bibliotheca Ant. Augustini num. 228. Ab Aucupio Aucupes, servi erant apud Romanos, qui, una cum Venatoribus, instruendarum gratiâ quottidianarum epularum habebantur. Enumerat illos Paulus IC. l. 99. §. 1. ff. de leg. 3. et refert, urbanos fuisle et rusticos, domini arbitratu:
Fundorum enim reditus, ut innuit Celsus, aucupiô plerumque, venatione et piscatu constabat: Narratque Iul. Capitolin. c. 7. Antoninum Pium curâsle, ut mensa eius per proprios servos, Aucupes, piscatores et venatores instrueretur. Qui tamen hîc urbani videntur fuisle ideo, quia instruendarum quottidianarum epularum gratiâ habebantur, uti dictum, ex Paulo l. 3. Sent. tit. 7. Teslera Aucupis, apud Propert. l. 4. El. 2. v. 33. arundo est:
Cassibus impositis venor, sed arundine sumptâ
Faunus plumosô sum Deus aucupiô.
Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, et T. Popmam de Operis serv. Meminit autem Fauni hîc Propertius, quia Aucupii praeses Pan sive Faunus Veteribus habitus est, ut et venationis leporum: Quae duo proin idem coniungit l. 3. El. 12. v. 43.
Et leporem, quicumque venis, venaberis, hospes,
Et si forte meô tramite quaeris aven.
Et me Pana tibi comitem de rupe vocato,
Sive petas calamô praemia, sive cane.
Et Auctor Epigrammatis ἀνεκδότου, apud Salmas.
Εἵτε σύγ᾿ ὀρνεόφοιτον ὑπέρ καλαμῖδα παλυν´ας
Ι᾿ξῷ ὀρειβατέεις, ἐίτε λαγοκτενέεις.
Πᾶνα κάλει, κυνὶ Πᾶν λασίου ποδὸς ἴχνια φαίνει,
Συν´θεσιν ἀκλινῶν Πᾶν ἀνάγει καλάμων.
Quod is sic vertit:
Seu tu forte iugis viseatâ fallere virgâ
Tendis avem, lepores sive agitare placet.
Pana voca: pedis hic canibus vestigia monstrat
Villosi: structos erigit hic calamos etc.
Vide illum ad Solin. p. 1088. Ut et infra in vocibus Calamus, Figere etc. Item ubi de Autum collum laqueô constringendi ratione.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • VENATIO — Polluci, l. 5. ἐπιτήδευμα ἡρωικὸν καὶ βασιλικὸν καὶ πρὸς εὐσωματίαν ἅμα καὶ εὐψυχίαν ἀοκεῖ, καί ἐςτιν εἰρηνικῆς τε καρτερίας ἅμα καὶ πολεμικῆς τόλμης μελέτημα πρὸς ἀνδρείαν φέρον: Xenophonti, Cyrop. l. 1. Α᾿ληθεςτάτη τῶ πρὸς τὸν πόλεμον μελέτη,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Sorbus — L. (Eberesche), Untergattung der Rosazeengattung Pirus Tourn., Bäume von mittlerer Höhe, häufiger Sträucher, mit einfachen, gelappten oder gefiederten Blättern, in einfachen oder zusammengesetzten Trauben oder Scheindolden stehenden Blüten und… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • oisellerie — [ wazɛlri ] n. f. • XIVe; de oiseau 1 ♦ Vx Lieu où l on élève les oiseaux. ⇒ cage, volière. 2 ♦ Métier d oiselier, commerce des oiseaux. ● oisellerie nom féminin (ancien français oisel, oiseau) Métier, commerce de l oiselier …   Encyclopédie Universelle

  • oisellerie — (oi zè le rie) s. f. 1°   Métier de prendre, d élever et de vendre des oiseaux. 2°   Lieu où l on élève des oiseaux. ÉTYMOLOGIE    Oiselier. SUPPLÉMENT AU DICTIONNAIRE    OISELLERIE. Ajoutez : HIST. XIVe s. •   Aucupium, oisellerie, ESCALLIER… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • ACCEPTOR — vox Latio veteri cognita, teste Sosipatrô l. 10. in usum dein revocata a Scriptoribus medii aevi et in LL. antiquis frequens: in Salica tit. 7. §. 1. 2. 3. Burgund. add. 1. c. 11. Longobard. tit. 104. §. 18. 19. 20. etc. accipitrem notat. qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALHARITS — Muaviae fil. primus apud Arabes aucupii per sacros auctor fuit. Est autem sacer, Gall. Sacre, vox Arabica, a verbo Sakara, quod acute videre significat, et denotat accipitrum seu falconum speciem certam, cuius aucupium supra reliquas omnes aves… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AUCEPS — cognomen Henrici I. Imperatoris quem vide. Est autem Hesychio Auceps ςτρουθιοπιαςὴς, qui aves capit; a Graeco verbo πιέζειν, quod mediô aevô pro capere vel carpere usurpatum est: seu potius πιάζειν, hoc enim eô sensu frequentius. Sic in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AVIUM — I. AVIUM civitas inter Tyrum et Sidonem. Strab. l. 16. II. AVIUM collum laqueô constringendi aucupium Graecis olim notissimum. E quibus Archia Poeta laqueum huiusmodi vocat δειραχςθὲς ἐΰβροχον ἅμμα πετεινῶν, collo onerosum multis laqueis avium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • IXEUTICE — Graece λ᾿´ζευτικη species venationis, quae viseatis, Virgis aves retinet, Aucupium supra et infra Venatio, it. Viscum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MEDIAS — I. MEDIAS Athenis quidam, cognomentô Coturnix, ob intentum eius volucris aucupium. Vide Aristoph. Scholia in Aves p. 602. E. II. MEDIAS Scepsios, quae est Mysiae minoris urbs, tyrannus, qui cum Maniae Zenidis Dardaniarum urbium principis uxoris… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”